- BAUCALIS
- BAUCALISGraece βαυκάλις, cognomen Alexandri cuiusdam Presbyteri, apud Philostorgium l. 1. c. 4. sic dicta διὰ τὸ σαρκὸς ὑπερτραφοῦς ὄγκου ὑπὸ τῶ μεταφρένων αὐτοῦ σεσωρευμένον, ἄγτους ὁςτρακίνου ἐκμιμεῖςθαι χῆμα, ἅπερ οὖν Βαυκάλας ἐπιχωρίως Α᾿λεξανδρεῖς εἰώθασιν ὀνομάζειν, Propter carnis videlicet, quae supercreverat in dorso eius, molem collectam ad medum et imitationem vasis testacei, quod Alexandrini vernaculâ voce Baucalas appellare solent. Nempe Baucalis, Alexandrinorum et Aegyptiorum vox, a Bauca, orta, vas fuit fictile, alias Gillo, ut habetur in Glossa Camberon. Vide quae cam in rem Nicephorus Callisti habet l. 5. c. 5. et Cassian. de Canob. Instit. l. 4. c. 16. ubi de Aegyptiis Monachis, et PachomiusInstitut. §. 5, Βαυκαλίαν et βαυκάλιον eâdem notione usurpat Achmes c. 177. ubi perperam καυκαλίῳ habere ait Car. du Fresne. Sed duarum harum literarum invicem permutationem frequeutem esse, docet Salmas. exemplô vocum, βορβορύγη, κορκορύγη, et apud Latin. Bufo, cufo etc. Βαυκάλιον iocat Ioh. Moschus c. 19. Βαυκάλιν quoque Nicarchus in Epigramm. l. 2. Ambolog. p. 161. Edit. H. Steph. Quod vero Baucas istas seu Baucales, etiam Gillones, olim appellaverint, ex verustissimo libro Epigram. idem confirmat Salmas. qui ibi scriptum se legisse ait,------ Gillo, fabilla, melo.Notis ad Trebeillium, ubi supra. Vas fuisse, quo utebantur aestate refrigerandis in aqua cyathis, Alciatus Praetermissor. l. 1. refert, ex modo laudati Nicarchi hoc Epigramm.Μὴ κάμνε, μὴ φύσα, μάτην τὸν καπνὸν ἐγείρεις,Εἰς τὸ θέρος χαλκην̑ βαυκάλιν ἠγόρασας.Ne fatiga te, ne exsuffla, frustra sumum excitas,In Aestatem aeneam baucalem emisti.Salmas. idem cum Bauca facit, vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.